Antonio Baratella ecatometrologia, 21

21. ad Sanctum Donnum rus Campipetri

Sanctus es Donnus sacris dei serenus;

Nomine hoc tibi datum fuit celebre.

Mira nam Donnus tuos sacer per agros

Fecit, hic cetus sacellum struxit illi:

5

Dixit et Donni locum sub voce sacri.

Prodigia ubi sancta fiunt turba sacris

Debet ene moribus devota semper.

Campipetreum tenes confinium rus;

Sic tenes confinia patavina prorsus.

10

Tua super Musone rura extendis ob rem;

Est tuus pro parte Muson, parte Muson

Zuminiane est; segregat loca gurges ipse.

Plurimos lambit situs Muson agrorum,

Donec ex ortu Adriaticos latices subintrat;

15

Ortus est sibi nemus per Carpineum,

Campipetrum Lauree qua sceptra finit.