Anonimo di Sulmona fragmenta, 1

Testo base di riferimento: G. Pansa, 1912

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


1.

Das mihi quod latos herbarum fundis odores

      Et viridis summa stat tibi parte color

Vive precor nostrasque velis ornare fenestras

      Dum licet et longe cruda moratur hiems,

5

Hec quum veniet paucis iam mensibus actis

      Turbabit teneras que tibi dura comas,

Annua nam toto sevit crudelis in orbe,

      Graminibus frondes arboribusque rapit,

Quin et terras gelido cum turbine durat

10

      Inque gelu liquidas vertere cogit aquas,

Ergo age dum flatus prebet fortuna secundos

      Que dantur foliis gaudia carpe tuis,

Cresce, age et in vacuum teneros iam porrige ramos

      Hec mihi cultori munera grata refer,

15

Non ego ne dubita patiar languescere gramen

      Et tua non ullam sentiet herba sitim,

Si qua tuas inter sterilis consurgeret herba

      Protinus hanc carpet sedula nostra manus,

Nubibus illisis caderet si turbida grando,

20

      Tunc media subito tu potiere domo,

Nunquam luxuries late tua brachia funet

      Que valeant capiti non decus esse tuo:

Quin ego precidam salientes unguibus herbas

      Et faciam folia surgere cuncta simul,

25

Nec tibi tristitiam quod narro giugat inanem

      Vel pigeat nostras si experiere manus

Qum tolerent reges lassos resecare capillos

      Et iuvenes aequent aurea pila comas,

Iuppiter ob longos videat si serpere crines

30

      Quos ganimedeum sustinet arte caput,

Vix tibi crinitum vellet miscere falerna

      Femineas per comas nollet habere thoro:

Aspice silvosos ferri me munere montes

      Vt loca confundant vix bene tuta feris,

35

Alcionus riguos coluit qui sedulus ortos

      Precidit docta gramina celsa manu,

Arboribusque summ resecabat mutile lignum

      Fertile quo uberius dulcia poma darent,

Quid tristes igitur monstrasti vertice curas?

40

      Nullus nec in facili vulnere sanguis erat,

Gaude age spectanti nimium mihi grata voluptas

      Sit tibi blandus odor, sit tibi rite color,

Hic quoniam nares nostros fovet alter ocellos

      Et iuvat ingenium sic refovere meum,

45

Livor edax hominum nobis si forte dolores

      Immeritos dederit hic mea cura cadet,

Nam tibi dum faciles prebemus ordine cultus

      Invidiat nobis non dolor ullus erit,

Hec quum nostros construit undique sensus

50

      Dum novus in vasto verteret ipse salo,

Sed siluit tandem nostram iactare carinam

      Eurus et aspirat aura secunda mihi,

Hic animo tandem dum lapsa pericula volvo

      Dispeream si non mens agitata stupet,

55

Sed tamen insanas sanum superasse procellas

      Gaudeo nam virtus latius inde micat,

Tu quoque gaudebis flavo mihi dulcior auro

      Alleure alterne volvitur illa rota,

Hec via nunc clivos, valles modo prebet hiantes,

60

      Humano generi non datur ulla quies,

Sola potest hominum virtus relevare labores:

      Cuius iter sudor dii voluere foret,

Que tua quoniam celebret solido precordia sensu

      Consilio Alleure non opus esse reor,

65

Tu modo subsidio turbatis utere ventis,

      Quo mea iamdudum pectora lassa foves,

Cessit ut imparibus primus tibi viribus hostis

      Sic tibi qui veniet, palma secunda venit,

Tunc poterit cunctos victrix facundia nexus

70

      Solvere: non surgis miles ad arma novus,

Tunc tibi spectabo prebebunt otia cives

      Et rude donato premia digna dabunt.