Antonio Baratella ecatometrologia, 14

14. ad Brintam fluvium patavum

Brinta patavus es

Campipetreos

Dividens fines

Pluribus locis.

5

Magnus es gurges

Es profundior

Latus et celer

Cursibus tuis

Rura te super

10

Plurimus apte

Commodis gaudent

Ex aque ductu.

Sepe contumens

Fluctibus feris

15

Tunc protervior

Rura temperas,

Vt nihil melius

Constat elementis

Leta si fuerint;

20

Sic nihil peius

Mesta si maneant.

Transeo reliqua

Est aqua furiis

Acta timor atrox;

25

Donec es mitis

Te cohors stupet,

Sexus uterque

Te probant cantu,

Et tuos probant

30

Margines sacros.

Hic iocos agunt,

Pariter hic palusus.

Sis pius cunctis

Brinta sis humilis,

35

Est sat agitari

Laudibus populo.