Antonio Baratella ecatometrologia, prol.

Prologus

Cum genera et species scripsissem simplice cantu

Compositos scripsi cum unsus codice solo

Tunc vates vigennis enim sex milia versus

Versus tercentus triginta et quatuor sunt.

5

Quatuor illo opus discreta lege libellis

Dunsi ad iungens plures in quolibet odas.

Rustica sit testis, testis et Lavandula fiat.

Pars est opis cuncti polisodia testis.

Huic tamen in numeros cantus Baratella libello

10

Adiunxi, quos quiscumque sagax hac arte stupebit.

Hic genere hic species metros carmina sunt hic

Composita, insignis quam fermus edidit artem.

Partibus in binis opus hoc est sparsile, primo

Est in parte sonus simplex cum compositivis

15

Atque himnis, leges recitat pars altera Flacci

Inde Severini et Baratelle compositivas.

Allicite hunc liricum Laurei munus alacres.

Laudantes quecumque refert sacra carmina vatis

Hac illac nostri meritis extollite pompis.

20

Extulit eximios cantus Verona Catulli,

Nasonis Sulmo, Manthos urbs prisca Maronis.

Quid loquar hic plures radiant qui laude poetas

Quelibet urbs properos ornavit honore canentes.

Est honor immensus vobis si tempe creavit

25

Laurea ... vobis; si quisquis camenis

Illius exornet Laureiam laude nitenti,

Rus erit egregium dum carmina nostra legentur.

Vrbs quondam Laureia fuit, patet indice scripto

Si pater Anthenor Laurelia menia struxit.

30

Indicia hic sileas cur terno nomine rus hoc

Dicitur; est alibi digestus carmine nostro.

Plaudite laurigenes patres, gens laurea lauris

Plaudite, nam nomen dat laurus nobili ruri.

Sic estis clari famoso nomine ruris

35

Sic vates ex vestro laudes captatis amenas.

Posteritas dicet stupor est si villa poetam

Magnum parva tulit, parva est si magna colonis.

Si vos insignit rus tantum, gloria si vos

Insignis vatis pacem celebrate vicissim.

40

Est ubi pax gaze celesti numine crescunt,

Crescit honor, crescitque animus diis liba miserans.

Roncea vobiscum gens, stirpe exurgitis una

Conveniat sua vota gerens communia vestris.

Qua Lunca et Muson Gorgostus Rustica rus hoc

45

Marcinicus quem rigat vos estis sola propago.

Laurea campipetro confinis menia clari

Campipetri patavina colat, dicione sub illa

Gens laureia sumus patave telluris alunni.

Gens mea laurei vobiscum ducere vitam

50

Exopto cum fata sinent, mea fata sub astris

In via me asportant in opem locuplete minerva.

Nescio quid prosit si magnis ipse sophus

Extollar macrete lucro; tunc arte vacunam

Suppeditare licet lex quantum celica poscat.

55

Congeritur virtus ut honorem semper et aurum

Queramus virtute probi. Laus alta misellis

Non facit, ad magnos census est congrua virtus.

Vivite felices stirps laureia; verba poete

Vestro populeis crescentia sculpite truncis.

60

Sculpite, sit sospes noster Baratella triumphans

Cantibus, eterno pessundans nomine mortem.

Iamque valete patres, mansurus mense revertar

Vobiscum, interea laureis dico salutem.

 

Explicit Prologus. Incipit liber primus
in metris simplicibus compositis et hinnis