Antonio Baratella Polydoreis 3, arg.

Argomentum

Tercius Otrisio dare velle Dimantida fingit

Aurum ingens quem turba necant. Hinc Troades iram

Aufugiunt populi, canis hinc regina latravit.

Puppe Caron regem Stigias devexit ad oras.

5

Trax oculos in fonte labat, quo redditur illi

Visus quem terret conspectu turpis Avara.

Hec vehit Hismarium; subeunt iam limen Averni

Quod residet simulacra penes Limbumque penetrant

Elisiamque, vident varias mercede phalanges.

10

Lethe animas tingit ducens ad sidera Stilbons,

Purgatur prope crimen, olens discurritur Orcus.

Hic inde atroci questu tormenta parantur,

Censores adeunt; queritur Polidorus, avarum

Contorquent, peccata ciet, damnatur atroces

15

Ad penas. Vates exemplis corrigit aspros,

Consiliis armat quibus est spes scandere celum

Est animis quo tuta salus; pro munere vates,

Palmite Phebeo poscit sua tempora cingi.