Giovanni Quatrario bursa exilii, 9

Testo base di riferimento: G. Pansa, 1912

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


9.

O michi vir claros inter numerande potentes,

      Atque mea tenui forte vibrante lyra,

Pyeridum virtute calor sic nempe furescit

      Vt nequeat dignum laude silere virum.

5

Ille tuus genitor nostro qui fulxit in evo,

      Me movet et memorem me facit esse sui.

Ille quidem moriens cuntorum laude bonorum

      Indignum est tacito marmore nempe capi.

Quamquam magna gerens mentes tumuletur in omnes,

10

      Novimus elatis, saxa notata viris.

Hector, Alexander, Cesar, Pompeius, Achilles,

      Quisque suo lapidi scriptus ubique fuit.

Pyramis ergo tui signetur nomine patris,

      Que capit a tanto membra relicta viro.

15

Qui quoniam digno presens caret ipse poeta,

      Hec mea sint titulis carmina sculpta suis,

Ni tamen alterius vincatur carmine carmen,

      Nostraque sint tanto parvula plectra viro.