Antonio Baratella Polydoreis 2, arg.

Argomentum

Alter agit latebras Polidoro frondis ad umbram.

Discurrit rex mente orbem. Polinestora tutum

Confugium sancit. Phebe indignatur ob hanc rem.

Rem dixit princeps Hecube: tremit illa peroptans

5

Cum puero transire fretum; negant ille. Serenant

Veste, auro gnatum quem dicit Tracibus Alcon.

Suscipit hunc letus Trax; Alcon navigat. Inquit

Dardanide responsa ducis. Tros plausit alumni

Exequias simulans ut fictis fallat Achivos.

10

Trax Troem pompis ornat, stupet omnis ovantem.

Iam regis fit voce nepos. Fit saltibus acer,

Strenuus in ludis, cui narrat bella tirannus.

Attonitus Phebe puer est. Troia ardet. Anhelos

Eneas, Anthenor agunt. Insanit alumno

15

Otrisius, trepidum perimit quem falce cruentus.

Eacidem mulcet mactata Polissena. Mater

Haurit aquas ut busta lavet: videt equore prolem

Exanimem. Regi furiis armatur avaro.