Giovanni Quatrario elegiae 4

Testo base di riferimento: G. Pansa, 1912

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


Hei mihi parnasi refremunt cur fletibus antra,

      Heu quam dirceos video pallescere campos,

Pegasidas terre latices petiisse latebras,

      Cirreum Niseque iugum ceu liber Apollo,

5

Occiderint, video virides demictere frondes,

      Et nemus aonium miseras reboare tumultus,

Heu cupressine cupiunt quod dicite tede,

      Accenseque novem manibus lateque sororum,

Inferiis miseras solite producere flammas,

10

      Post meserum lacerat. Video discurrere mestas,

Explicitas crines quidnam properare sorores,

      Triste ministerium. Madefactas fletibus ora,

Atque decora sacris ledentes pectora palmis,

      Inferias tantas meritus quis dicite. Namque

15

Perrarum tanto vatem genuere decore,

      Maiori nullum taceat michi Grecia Roma.

Heu heu nunc lacrymis mundi lassentur habene,

      Publicus ascendat lunares plangor ad auras,

Pyerides flentes misero sociemus hyatu,

20

      Coniectare licet, rerum sunt signa latentum,

Et docilem reddunt quedam presagia mentem.

      Dedecet iste virum nostri nunc temporis omne,

Magnus honor magnusque meror in diva moventem

      Franciscum mundique decus rerumque magistrum

25

Egregium, moresque simul venerando docentem.

      Quis te digna canet summi bone cantor olimpi,

Plutonis mesteque domus, variique tridentis,

      Fratribus et Cibeles non divisibilis alme,

Cultor et in celum tollens bona facta virorum,

30

      Quis te digna canet alios qui carmine sacras?

Qui facis ut vivant erepti morte kamenis?

      Quisve vicem reddet? Vestris que gratia tantis

Officiis. Mundo dabitur pretiumque merenti?

      Quis te digna canet? Resonet licet undique mundus

35

Laudibus innumeris, impar tibi gloria fiet.

      Deficiente tibi te nam tu solus amatas

Pyerides poteras resonis iunxisse choreis,

      Auribus et divas solus discernere linguas.

Multifidas sistroque sacras decorare canentes

40

      Quis tibi te reddet meritis preconia tantis,

Vt resones. Quatiasve chelim tibi digna loquentem

      Calyope mundo rediit, sequiturque sepultum.

Que poterat dignum titulis tentare favorem,

      Deteriora videns refugit quoque secula post te

45

Cui plectrum excutiens fidibus pia murmura vadens,

      Ad superos linquis? Celum gaudere meatu,

Novimus, at tristes faciens absentia terras,

      Indiget auxilio lacrimas quo mesta refrenet,

Dimminuat ficto saltem tot tristia vate.

50

      Quid moror humanis vatem temerare querelis,

Et fragili questu summum demictere. Quicquam

      O utinam flentum musarum ex funere divum

Sorgiadum retulisse queam, que funus honorant,

      Obducte, violantque ad fletus saxa verendos,

55

Cuntarum veneranda comis non fronde repostis

      Dannea. Faciemque nigro sed condita velo

Officium sancte curans antistitis infit.

      Heu venerande senes animo, formaque vidende,

Dulcis homo, superis mundo concesse tacenti

60

      Vt repares vatum solus mea damna iacentum,

Quid sine te fiet rerum pars summa mearum?

      O si dira mori posset sors nostra. Volentem

Nunc caperet tumulus qui te capit, ossa sepulti

      Complectar, vita potior mors ipsa dolenti,

65

Et dolor exanimem validus prostravit amantem,

      In socias. Rorant gelidi pia membra liquores,

Que postquam rediit merens male sana resumpsit

      Carmen, et astantum cessarunt undique questus.

Quem tibi Graiorum similem celebravimus umquam

70

      Occurrant veterum quamquam monumenta virorum?

Et mecum totis certet quoque Grecia libris.

      Nam duo qui prestant aliis rapiuntque triumphum

Heroicis alter redolet pedibusque superne.

      Non tantum ad stipulam concordat carmine silvas,

75

Alter in orando validus gressuque soluto,

      Celsus init, caruit kitera remorante viantem.

Tu quoque iam Latium tuleris licet ante paresque

      Cecropidis, certesque nichil succumbere iusto

Iudice sed speres dubia de lite tropheum.

80

      Non tamen ad quemquam perveni tota solutis,

Consertisque modis tanta est mea gloria dempto,

      Quem gemo, non tactum potuit que prendere numen

Omnimodeque genus summus coluisse loquele.

      Ergo divino funus lustremus odore,

85

Precipuum Cirre vatum tulemus in alto

      Vertice sculpta tribus prestansque ex ere colunnis

Pyramis eternum testetur nempe sepulcrum,

      Aurea scripta virum doceant et verba iacentem,

Splendoremque operi resides hic fundat Apollo.

90

      Nisa nec invideat donate munere Cyrre.

Assensere dee, gemitus docuere dolentes,

      Dulcis et ex vario mulcebat murmure cantus,

Atque silent relique. Colitur post una vicissim.

      Qualia Melpomene distinxit murmura, quales

95

Fert Eratho, quales docuit Polimia questus,

      Tersicore, Euterpe, Vranieque, Taliaque, Clio,

Dicerem si valeam verbisque tenere decorem,

      Stabit inauditis vitam finire querelis,

Peniteat fatum mundo revocasse poetam.

100

      Sed neque parviloquo, fas est retulisse dearum,

Ore modos, manibusque polum ceu vergere nostris

      Non humeris gravidus ponetur credite Olimpus,

Me phetontiacus nec sternet flumine sudor,

      Satque datum calamo, extremum si tangere librum

105

Kaliopes licuit, dictis veniamque meretur.

      Ast tanti genitiva viri florentia quo stas?

Qua potes eternum pigres celebrare Petrarcam?

      Non struis ut scisse veniant de montibus ultro

Marmoreis moles? Carpentis atque quadrigis?

110

      Sculpturis tumulo virescant marmora miris,

Credo equidem maiora paras, nec corpore vatis

      Indigene vacuum patieris stare sepulcrum,

Non aliena tuis umbrabit debita laurus

      Tempora, iuridico fas est contendere marte,

115

Audeat ulla tuam si fors vetuisse coronam,

      Terra, licet magnam valeat quoque Padua Troiam.

Adde precor tumulo, ut dominus consistat in illo

      Occurrens, foveat peregrini corda legentis,

Padua franciscum rapuit, florentia fecit,

120

      Scipiadam cecinit, mores, et pascua, martem,

Deficiuntque prosa vates vel carmine, vita

      Istius in cuntis floret Capitolia laurus.