Antonio Baratella Polydoreis 1, arg.

Argomentum

Primus Iunonem Fatis liber ingerit aspram

Poscentem sua vota iuvent. Ea tempore certo

Spondent inferias Troum Troieque ruinam.

Gaudet et obiurgans dea Grecis cernit in hostes

5

Hos segnes properare animos, incendit ad iram

Si possit Martem verbis accensa Frodisse.

Huic Venus obloquitur specie sua membra serenans.

Quo increpunt regina tumens, se laudat et hostis

Iudicium, Veneris gestus exprobrat olentes.

10

Se Venus expurgat, nature, iura deorum

Effundit Paridemque probat. Furit altera mordens

Laomedonta vagum pepulit cum Iasona portu.

Hec Venus absolvens pacem rogat: illa superbit.

Secedunt he voce poli. Mars sevit utrinque.

15

Tros disponit opem contemplans arma quiete.

Hunc animat bello Phebus prolique latebras

Fert. Hecube rex cuncta refert, que monstra relugens

Liba sacrat. Latebris geniti rex mestus inheret.