Giovanni Quatrario elegiae 2

Reference basis text: G. Pansa, 1912

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


Hei mihi, nam genitrix morum doctrina sacrorum

      Heu, gemitus nostro sepius ore fluunt.

Hei mihi, singultu, nequeo proferre dolorem,

      Verbaque sub mesto pectore rupta silent.

5

Gaudia si celi, Si quis tamen astra meretur

      Mens avet, ascendus tardior esse debet.

Celica nam quamquam viventi gloria distet,

      Maior erit meritis serior ipsa suis.

Quo nostri discessit amor, tibi sepe vocatus

10

      Instabam lingua melleus ipsa sua.

Non ut adultus eram, Non ceu quem coniugis ardor

      Distrahit, in matrem sic rudis ipse fui.

Sepe equidem manus liquefactis artubus atque

      Herebam malis dulciter ipse meis.

15

Atque tuos in me certabam vertere visus.

      Et placidus rugis vultus aratus erat.

Delectent quos colla iuvant vitreaque diebus

      Me capiat pellis inveterata sacris,

Ille ego sum ventrem qui octena prole tumentem

20

      Posterus exhausi, ne peperisse queat,

Cuius ut omne tuum sculpebam mente relatum,

      Spiritus optasti scanderet astra novus.

Namque tuus venter civili Marte furente

      Edidit, et vacue pondera solus eram.

25

Pastori ut validas qui confert ante bidentes

      Debilis est oneri, ne perimatur ovis.

Aut homines superis liceat si actare nocebam

      Latone ut profuge pignora parva deum.

Binus erat frater, sed bisque dueque sorores,

30

      Tertius ex turba concidit ante puer.

Non onerata tantum quamquam custodia senis,

      Solus eram tantis sarcina mista malis.

Naufraga per fluctus scopulum contingere credis,

      Demptor qui manibus vincula nodus eram.

35

Vbera sicca malis auxerunt equoris iram,

      Mictor ab Vrsino lacte fovendus amens,

Vrsa tui castrum generis tum lilia nondum

      Dictei expulerant aurea regis avem

Interea mortes commistaque proba rapinis.

40

      Dampna tiranpnus amat, parte iacente pia.

In qua tunc genitor rebus bonitate propinquis,

      Suspectus, variis mortibus aptus erat,

Scillea fervebat rabies, it claviger ardens,

      Profurit, et nulla parcitur arte bonis.

45

Qualis eras cum clausus era vir carcere mater,

      Qualis eras, stratis sonte furente piis.

Nec deerat vestris quamquam sine crimine parvis

      Quod quateret mortem pretereundo caput.

Tunc tua te virtus rebus magis agnita mestis

50

      Extulit, et celebrem te facit esse dolor.

Cerberus ipse tuis verbis requievit in antro,

      Trahitio ut vati, sic tibi prebet iter.

Ille lira querula potuit suspendere manes,

      Coniugis in stigiis ora videre sue.

55

Non hominum dicam licuit que ferre ciclopum,

      Ore potes placido subdere colla iugo.

Accesti tenebrisque virum non conspicis, audis,

      Auribus infertis retrahis inde pedem.

Non mihi si lingue foliis aptentur et astris,

60

      Assimiles numero, probra notare queam.

Bellua quum misto vertebrat turbida ponto,

      Vulneribus clave, verba fugata sue.

Tu mirum dictu, sentoso percutis ore,

      Clavigerum inpunis fronte timente nichil,

65

Precipitis merita callis das cernere metam,

      Et casus celsus quod mereatur iter.

Non potuit lingue iaculum divertere cordi,

      Quod ferit illesa viscera nempe cute,

Diriguit primo mentitur fronte timerem,

70

      Mentibus impuris qui solet esse comes.

Abstinuit clava, vultus reverentia vicit.

      Et furit, et refurti, dat quoque terga tibi.

Sed rediens oblita suos per tempora virgo

      Astrea, fit gladiis sanguinolenta suis.

75

Exilium patitur Roberto rege iubente

      Bellua, spiritibus sepius acta suis.

Vt solet accipiter predam vix unguibus actam

      Linquere, et evulsam respicit ipse suam,

Non aliter potuit Sulmonam mictere captam

80

      Claviger, et missam condolet esse suam.

Agricola interea sentes super imbribus auctos

      Vellit, et est Cereri reddita terra sacre.

Palmitibus letis versis quoque vomere

      Lilia luxuriant concomitata rosas.

85

Frondescunt olee, recidit oleaster amaros,

      Pacifereque trahunt plenius uber oves:

Carduus et spinis fugiunt paliurus acutis

      Alludit violis nimbus ubique suis.

Impaciensque more reparat sua damna thimoque

90

      Dulcis apesque favos ingravat ipsa suos.

Femina qualis eras nostro memorabilis evo,

      Mater amica deo, femina qualis eras.

Sed veniam mereor, coheunt convicia laudi,

      Femina propellet sancta virago loco,

95

Temporibus variis eadem stas optima mater,

      Et violata parum fronte, bonisque malis.

Fortis in adversis patiens, et sola timebas,

      Que aspirant domui fata fluenta tue.

Tu natos, natasque simul, generosque nurusque,

100

      De quibus et parvos respicis atque viros.

Ex ipsis pullulant pronepotum turba iocantum,

      Quorum blanditiis pellitur omne ferum.

Excludis natas, precium precioque repensas,

      Vtque tuas natas cospicis ipsa nurus.

105

Rara socrusque nurus coeunt sine marte vicissim

      Occursant bello ut Scilla caribdis aquis.

Feminei cetus aliarum iurgia mussant,

      Paxque tue fertur non temerata domus.

Atria plena vides, locuples est angulus omnis,

110

      Et crescunt oculis quoque notata suis.

Cum subito pingues minuit Rannusia census,

      Penitet, et donis invidet ipsa datis.

Inque oculos frontem sternens aconita benignis

      Ascondit spoliis. Aurea virus habent.

115

Prima retexerunt inimicas cominus actas

      Insidias domui morbida fata virum,

Principio genitor veluti dux ante petitus

      Sternitur Apulea, Fogia recepit humi.

Tristior ecce puer genitoris funera equosque

120

      Ducit et est subito mesta nigrata domus.

Assequitur medius frater, tua spirat in ora,

      Glandula nec potuit te removere loco.

Funera multa tuos numerabas ante penates,

      Parvulus hic maior conditur hicque minor.

125

Sepe in excelsum manibus de funere passis

      Ingrates gemitus vertis et ipsa tuos.

Ascondit nam virum sub pelle marite,

      Vir furas animo, femina nempe cute.

Vtque animum adversis renitentem fata viderent

130

      Protinus est odiis ira novata novis.

Filia pulcra nimis thalamo dignissima divo

      Filia qua Cereris filia nulla foret,

Hei michi nam motu periit Cibelesque trementis

      Cumque viro pregnans. Nepte iuncta viri.

135

Obruta Sulmo iacet, nebulis contexitur altis,

      Exoritur stridor, terra subire parat,

Exilimus timidi, spatio pellente neblaque

      Nubiferas, versas cernimus ante domos,

Pulverulenta tuos numeras ingloria natos,

140

      Obruta de numero filia pulcra vacat.

Accesti dum terra tremit reperire quietem

      Nescit, et in Stigios credimus ire lacus.

Dum circum cadidant concussis menia limbis,

      In vacuum volitat territa turba locum.

145

Prospicis unde domus solita est se ostendere, versa

      In calcem et lapides, tignaque rupta coit.

Tunc virtus onerata malis, tantisque procellis

      Obruta, mugitus dat prope victa suos.

Clamabas si forte locus, si forte caverna

150

      Seminecem natam conderet ulla tuam.

Inque caput latebras infers, clamando, silendo,

      Auribus an aliquid murmur habere queas.

Occarant rabide vivacia fila sorores,

      Difficilemque obitum fortius explet onus.

155

Nil verbis tentare opus est quum fando minoro,

      Argento similis pulvere mista iacet.

Heu heu contussum lacrimas quot fundere corpus

      Iussit, et in tantis sufficis ipsa malis.

Miratur quicumque tuos matrona dolores

160

      Visitat, ut gratis suspicis ipsa polum.

Finieras fletus, animus remeantibus ultro

      Tristius ut feriant fata dedere vicem.

Mors inimica viris quum denis cessit aristis

      Post male siccata falce resumit opus.

165

Altera que Tocci fuerat iam nupta benigne

      Perditur, et mater sepe vocata deest.

Namque ego letiferam patiebar corpore glandem,

      Vnica nec poteras partibus esse simul.

Huius si morum dotes, manuumque labores,

170

      Consilia in melius, semper adita queris,

Lector amice loquar, si tu fulgentis Olimpi

      Astra michi numeres, verba notata viris.

Emicat e medio vir optimus atque nepotes,

      Filius, et triplices convanuere nurus.

175

Heu mundanarum fluxus mala gloria rerum

      Quam citius stella nocte cadente fugit.

Que domus instar erat dominantis multa palatii,

      Sola silet. Tantum corpora bina tegit.

Te genitrix mecumque simul, ceu carcere tentos,

180

      Libera quo sotiis ianua fecit iter.

Vt ratis equorei fluctus experta labores,

      Nunc zephiro ludit, nunc agitata gemit,

Nunc reparata novis iterum remisque fatiscit,

      Victa malis, tandem fessa resedit humo,

185

Vtque miles vario iactatus Martem, quietem

      Fractus amat, tandem consulit acta satis,

Sic tua per mundi pelagus bona passa malaque

      Membra iacent, monitis sufficis ipsa sacris.

O quales per amica deo post exigis annos,

190

      Indiga testatur funere turba tuo.

Materia hec fuerat calamo longanda sonanti,

      Prebeat exemplum candida vita sacrum.

Sed michi sat fragilis tanta nunc cimba subegit

      Equore, fors melius pinus arabit aquas.

195

Et circum terras volitans madefactus in undis,

      Torridus a Phebo celtius ibit olor.