Guarino Veronese carmina, 69

69.

Vos quos credulitas viscataque virga necabant

Et stridens folium, deinceps gaudete, volucres.

Noctua nam periit, nimio insidiosa labore;

Quam dum spectatis, tenet et spectando voluptas,

5

Sibila Gregori fatum minitantur acerbum.

Dum petit, haec petitur; necat haec vos, illa necatur.

Ergo per dumos tuto saltate volatu.