Guarino Veronese carmina, 67

67.

Vivite felices Sismundo auctore poetae.

Suspicit hic musas, magno et dignatur honore;

Praemia persolvens priscas invitat ad artes.

Vos contra resonis sublimem ad sidera cygnis

5

Tollite ductorem, vita donate perenni.

Eripite hunc fato: quid enim non carmina possunt

Spondere? aeternum praestant mortalibus aevum.

Venturi agnoscant celebrentque in saecla nepotes

Quantum acie valeat, quam duro fulminet ense.

10

Sensit id Alphonsus Populonia moenia circum

Dum sedet ac cincta pelago terraque potiri

Vrbe putat. Pavitans artes ducis, ille fugaces

Exuperat cursu cervos capreasque volantes:

Hispano tantum strepitu praeit Itala virtus.