Guarino Veronese carmina, 66

66.

Veterem Draconem sive Solona

Est sanctiloquas versas leges,

Studium aut sequeris grande Minerve,

Donate, parum michi ridenti

5

Ades obtutu. Lusibus istis

Tu perpetuum falle laborem,

Curasque graves solare ioco.

Melior semper redit ad bella

Pugil Eacides, carmine postquam

10

Lusit cithare fila canore;

Validos sensit fortius ictus

Latus Hectoreum. Seria fesso

Iuvat ex pectore sepe movere,

Nam languidulas animi vires

15

Iocus instaurat dulcisque quies.

Ego Grecanicum nunc parasitum

Affero qui se verbis Latii

Artemque suam quam bellissimam

Explicet; ellum cape dicentem.

20

Risum ridebis sardonicum,

Solves resonis ora cachinnis.