16.
Atque solent campis castris collidere castra
Duplex in armis Mars viget, sidera rumor adit,
Vtque fuit cum bella deum meruere gigantes,
Cum vulsus osse pelion, incubat ex pedibus,
5
Agmina ventorum totis tonuere magellis
In pallidos niger volat nimbus et auster aquis.
Tum gravide cecidere nives quas kaurus inundat,
Gemunt et oppostas rogant tecta manus domini
Depositura malis aliter sua dorsa ruinis,
10
Fastigium casum ciet, atque sonant proceres,
Namque caballus erat prope fractus pondere lumbos
Ceu carneus, Prius gemens quam ruat ex onere,
Alleviare vacat, terrent sed fata virorum,
Mortale suspicit basis missilis inferior,
15
Credita nostra domus, sibimet ceraunia fecit
Cum tres Apollo liquerat tergora post tenebras.
Quam bene sensieras domus hem stabularis equorum,
Ruendo avitis reddier posse cacuminibus,
Excarnesque boves verum est feriuntur oestris,
20
Conclave scrineum putas claudere midaticum?
And didici Amphione liram monstrante potentem
Pro sponte rupes rupibus ponere merce soni?
An mihi tignifere vellent se cespite silve
Aurita prebentes viro robora traicio?
25
Caliope aonias forsan tibi suggeret alnos?
Locuta dices, audio, omnia non pereant,
Aut hiemes patiere malas, vel dignus Vgonis
Locellus exurges mei, comptulum et hospicium.
Facta cave claudique dei mereare rapinam,
30
Neptunias post hanc minas, ut Cibelesque Iovis,
Illa prius motu expugnat, nive conterit iste,
In sex quaternis solibus funera bis pateris.