Guarino Veronese carmina, 64

64. proseuche ad Benacum

Tranquilli Benace lacus, pater inclite, salve

Vndarumque parens, fluctus imitate marinos,

Lucida quem facies incanaque barba decorat,

Quem virides pictis immixtae floribus herbae

5

Et laurus, arbusta, oleae, vineta coronant,

Pulcher Apollo colit, Bacchus, generosa Minerva,

Caesarie flavente Ceres, clarissima Iuno,

Vndique pubentes tumuli montesque decori

Exornant, cultae valles agrive comantes.

10

Mille tibi ut variae splendent in margine gemmae

Castella et celsis arrident collibus arces,

Templa, domi, multos et habentia rura colonos.

Aeolias constringe minas et carcere frange,

Ventorum sonitus, saevas compesce procellas;

15

Sopito, pater alme, sinu ripaque tacenti

Suscipe nos; medio colludant aequore mergi

Adventu laeti, certent in voce volucres

Augurio, ut tuta liceat lustrare phaselo

Te duce cantatas antiquo carmine lymphas.

20

Visemus vitreoque vagos in gurgite pisces

Et qui te usque rigant profugos per gramina fontis.

Non procul ignoto dispulsi accedimus orbe,

Forte vel errantes ad Gardae ducimur oras,

At Verona parens tibi nos pulcherrima civis

25

Dimisit: stirps, lingua, habitus moresque loquuntur,

Quam matrem prisco dominamque fateris honore.

Haud sumus ingrati meritive oblivia tanti

Immemores capient; tibi sacra, benigne, quotannis

Caesariem tenera reddemus arundine vincti;

30

Candenti magnum numen venerabimur agna

Et tibi cum miti spargentur flava Lyaeo

Mella simul; dignas capies ex ordine laudes;

Mincius in sociam veniet tibi filius aram,

Formosum referens formoso corpore patrem.