Guarino Veronese carmina, 63

63.

Tota simul facili vitia ipsa assumere captu

Concessum est: brevis est via quae deducit ad illa.

Quin semper nobis vicina cubilia iungunt.

Sudorem prae se fert virtus mente deorum,

5

Est ad eam longus rectusque per ardua callis

Asper et imprimis ubi in alta cacumina ventum est

Mollis adest quae visa fuit durissima quondam.