12.
Quereris Pilla vetus respiciendo
Speculo te, quod eburnum fugerit iam
Iam decus, et ruga per omnem faciem
Currat iniqua.
5
Fuerat morsibus emuncta iuvente,
Nivis infra retremens pulpula mentum,
Misere multiplici sirico amictu,
Saniem pendula sudans, stomachumque
Movet, atque et spoliis nunc senium ornas.
10
Iuvenis vita hominum non pede docto
Iniens, irruit orbamque senectam,
Gemit et corpore suspirat ab imo,
Repetens Pilla rebelles vice lumbos,
Quibus ipsa herculei vicerat Antheos
15
Superos, more reversata duelli
Venerem in tempore nullo reparandam
Sibi, scortum celebrat nave peremtum.
Bene tentoria quod picta marine
Veneris, seroque rugosa senecta,
20
Vehis aurataque Sulmonis in arva
Vbi, te florida, si fata nutrissent,
Pereas nunc gemitu namque triumpho
Aurea stares.