Guarino Veronese carmina, 61

61.

Suscipe ludentis pueri iocunda Maronis

Carmina, quis gestus, quis corpora format et herbas,

Naturae pictor, Musarum interpres amandus.

Ardua cum rarum quaerens arcana gravesque

5

Morborum causas curasque ad membra salubres

Arte laboraris, lenimen dulce malorum,

Hos versus releges, ubi fessus taedia ponas,

Auribus et requiem cantu donabis amoeno.

Mirari ingenium sensusque licebit acutos

10

Vatis adhuc teneri vocesque probare disertas.

Nec minus interdum grata est tibi sacra poesis

Et suaves Helicone haustus libasse fluentis,

Cernere quam patriam et prisca monumenta sophiae

Aut medicas artes quas edidit auctor Apollo.

15

Interea fixum menti vincito Guarinum.