4.
Spiritus ipse loquor, situ paciens tacebis hospes,
Parabis aures corpus et silentes,
Ostia quando laris fessum retrahunt stupore rerum,
Que sepe plures obruunt habentes,
5
Hic locus eloquiis aptus satis est, Vbi libelli
Responsa premunt litibus querentum
Indubie, si tecum dissidero, supra triumphet
Sacramque palmam veritas reportet.
Sed video promptis nutat pedibus iuventus acer,
10
More salubris non paciens obaudit,
Et fugiens nostris sermonibus ora claudit atque
Silentiis pes tollitur benignis,
Heus dolor, in turbam vi detrahor, heu pater polorum
Regas iuventam, labitur ruina.
15
Corpora sunt animis carcer, malus atque divus hostis,
Non hospes, ergo punias nocentem.