Guarino Veronese carmina, 53

53.

Sex, Iugurtha, dies pereuntem carcere Romae

Spectarunt; te dira fames, scelerate, peremit,

Vt Plutarchus, ait, veri celeberrimus auctor.