Guarino Veronese carmina, 52

52.

Salve, terra viris pollens Ferraria, salve,

Atque potens opibus, varias celebrata per artes;

Quam pater Eridanus largis amplectitur undis,

Fortiter adversum propulset ut eminus hostem;

5

Teque ferax enutrit ager, te prata coronant;

Te quoque iustitia et duris celeberrimus armis

Marchio magnanimus servat Nicolaus et auget.

Tu procul excelsas, tu, formosissima, turres

Ornatasque domos aperis, quasi fronte serena

10

Invitans, nostro adventu laeteris amica.

Post tempestates peragrataque rura benigne

Suscipe nos, placidis retinens complexibus, atque

Hospitio dignare tuo. Tibi prisca salutis

Tempora iam redeant, reparent nova germina plebem

15

Amissam, foetus duplicet Lucina novellos.

Sic Pater omnipotens, sic Virgo puerpera firmet,

Vt decus aeternum et felix tibi floreat aevum.