Guarino Veronese carmina, 44

44.

Quam suavis tremulas vincit phylomena cicadas,

Cygnea quam raucos excellunt guttura corvos,

Quamque tubis culices tenui conamine cedunt,

Tam magnus reliquos Albertus vicerat omnes

5

Olim praecones, hodie sed vincitur a se.