Guarino Veronese carmina, 40

40.

Praeco Dei, salve, vitalia pabula nobis

Qui seris angustumque doces ad sidera callem;

Reginam dulci quae spargant nectare celsam

Advehis ancillas et crinem floribus ornent,

5

Quae virtutis opes, mundi ludibria monstrent.

Timothee ergo, ferens haec dona salubria, salve.