Guarino Veronese carmina, 37

37.

Orphea quid mirum volucres et saxa ferasque

Humanumque genus cithara traxisse canora,

Cum tua mellifluos modulans manus utraque cantus

Alliciat surdos defunctaque corpora vita?

5

Praeterea casti mores gravitasque senilis

Vrbanique sales tibi, condimenta severi

Pectoris accedunt; te religiosa decorat

Vita sacerdotis; quo quid praeclarius extat?

Gaude igitur Ioachine bonis, dulcissime, tantis,

10

Qui Musis luces, quo Musae auctore relucent,

Pro quibus accedunt tibi grandes undique testes.