Guarino Veronese carmina, 35

35.

Non ego lucra bonis censebo inimica nec ipsas

Divitias, vitae varius quas postulat usus.

Vnde fami praebebis opem membrisque pedique,

Perfractumque iuves, arcam si poscat, amicum?

5

Quod si plectra, lyrae et citharae dulcedo canorae

Adducet segetes tibi vel cum vitibus uvas,

Auritos lepores, vitulos, cum matribus agnos,

Aerias silvas montisque cacumina duri,

Qualem prisca ferunt volvisse Amphiona cantu,

10

Tunc lucra, divitias, tunc aspernator amatas,

Tunc vulgi indoctos, fas est, contemne latratus.

Nonne vides nudas cum risu errare Camenas,

Calceus ut fundat digitos, tremat artus ab aura?

"Smyrnaeum carmen" rident et Apolline cantus;

15

Si loquitur vates, sibi crebra "ciconia pinsit".

Divitias satur et locuples contemne, poeta.