Guarino Veronese carmina, 34

34.

Nomina septenum sapientum Graecia cantat,

Partibus et natos diversis orbis honorat.

Inclita nam genuit celebrem Bianta Prienne;

Inde Solone suo clarae laetantur Athenae;

5

Miletus generat perdoctum antiqua Thaletem;

Atque Mitylena praeclarum Pittacum edit.

Se genitum rigida gaudet Lacedaemone Chilon.

Te, Periandre, creat laudibus aere Corinthus,

Lindon at in caelum cum laude, Cleobule, tollis.