Guarino Veronese carmina, 33

33.

Nix ego de caelo spisso delapsa volatu

Advenio, iuvenes, vestros amplectier artus

Exoptans, laetosque animis infundere lusus.

Vos autem fugitis, thalamis ceu femina clausis.

5

Ite igitur, celeresque manus innectite ludo;

Vos voco, vos moneo, vos prompti audite vocantem.

Frigore ab hoc calidos capiet vos alta Minerva.

Vos decus Estense ac memorandae gloria gentis

Permoveat Leonellus ovans. Hunc ecce per urbem

10

Consequitur legio iuvenum, quos undique clare

Voce tubae vocitat; iacitur densissimus imber

Et niveis glomerata pilis furit altera grando;

Vixque senex cessat; teneor quoque virgo pudore.