Guarino Veronese carmina, 31

31.

Moribus a priscis quantum praesentia distent

Tempora testantur vitae monimenta prioris

Et nostri nimis effrenata licentia saecli.

Caetera praetereo, quales Ecclesia, quales

5

Tunc habuit Christi pugiles, quos vita beatos,

Doctrina ingentes, lingua efficiebat amandos

Et castigati tam sobria norma palati

Praebebat speculum ventrique gulaeque domandae.

At reliquos taceo: Romana en Curia monstrum

10

Protulit his annis, qui, bacchanalia vivens,

Musarum cantus tamen amplexatur amoenos;

Is, velut interpres synodi sacrique senatus,

Eugenium in Tuscos ductat patresque verendos,

Ferrariam ingratus lacerat, te laudibus altis

15

In caelum tollit, Florentia, splendida mater.

Dic tu, cui venter deus est, gula gloria prima:

Ferrariaene fidem atque irreligiosa deorum

Templa, piosne parum et neglecta altaria carpis,

Nec servata suo ieiunia tempore defles?

20

Non: pestem, pisces, carnes et ligna, tenebras!

Apta manus ferulae, plagis aptanda magistri,

Non synodo tanta, non coetu digna bonorum,

Cui cordi sunt mensa, veru, sartago, patellae.

Hicne viri sermo, quem Christi ecclesia pascit,

25

Cui tellus calcanda fuit coelumque tuendum?

An pecudis mores, quae rictu et lumine prono

Spectat humum, semper potus et pabula cernens?

Ne maledicta tamen praestent tibi gaudia longum,

Singula, si libeat, tacita sic mente retracta.

30

Vlla in Ferrariam cur pestis crimina dantur?

Deliciosa nimis, nimio quoque perdita luxu

Curia, vina, cibi nulla sub lege repressi

Pestiferas secum important quocumque ruinas.

Adde ut colluvies tot scorta fluentia toto

35

Huc Orbe, et reliquum numero superantia coetum.

Roma venit testis, testis Florentia, testis

Docta Bononia: in has tabem cum cladibus infert

Curia multimodis; sexus perit omnis et aetas.

Proinde, nisi lucri superasset caeca cupido,

40

Curiam ut anguineos fugitarent undique dentes.

Saepius ipse soles mediis clamare plateis,

Romanam lacerans manifestis morsibus aulam.

Haec maledicta tuo manant ceu virus ab ore:

"Non mores sancti, non integra vita, nec ulla

45

Relligio captat populos: hinc semper emuntur

Pontifices; aurum et spolia una leguntur ab illis.

Curia crudelis fugitur: stat Butria clades

Ante oculos, rabies Aufida et dupla tyrannis

Tudertinorum; labes haec prima ruina:

50

Tot caesi proceres, tot avitis sedibus orbi,

Pro quorum poenis iniectus mentibus error

Nos agit instabiles; aliena per arva vagamur

Et mendicamus peregrinas undique sedes".

Haec iactare soles: pestem cur ingeris urbi

55

Ferrariae, sycophanta? Tuis hanc ingere culpam.

Indigenas etiam mendaci gutture pisces

Insequeris (forsan quos te ignorare coegit

Pauperies), famulis ut tertia mensa reliquit

Abiectos, seu pelamydem fractamque lacertam.

60

At laudare solent sturios de flumine nostro

Eximios, quos hinc vectos Florentia adorat.

Quid varios referam diverso gurgite captos,

Quos nitidi misere lacus fluctusque marinus?

Multiplicem ingentis precii diffundit acervum.

65

Copia vos querulos facit et fastidia plenos.

Ite, simul meritas dabitis pro crimine poenas;

Namque, ubi vos arens Arnus torrensque videbit,

Pisciculos cauda cernes exire retorta,

Quos uti vermiculos semifracta cucurbita portet:

70

Concursus fiet, Scythica ceu rhombus ab unda

Venerit, aut creber Tyrrheno ex aequore delphin.

His non invideat faenum paleaeque maniplus

Lignaque, quae fragili devectet agrestis asello.

Vsibus haec vestris succurrent: horrida quando

75

Saevit hiems nivibus, medio frigebitis igne;

Tunc vos Ferrariam maerebitis esse relictam.

Caetera, ni veniam flexa cervice reposcas,

Intermittentur, clipeo repetenda secundo.

Vnum est quod nequeat tacito contemnier ore:

80

Namque trahens una Eugenium patresque colendos

Vrbem ad florentem, portam Iovis esse profaris.

Ingressus diros atque omnia pessima sumens,

Iuppiter hic natus, quondam genitore fugato,

Impius in Latii latebras penetrare coegit;

85

Inde procax nimium coepit lacerare libido

Omne genus, non ulla aetas immunis, utrumque

Effrenis violat nullo discrimine sexum.

Impius in patrem, scortator publicus, ipsum

Auspicium tribuet Tuscana petentibus arva.

90

Pontifici patribusque ducem dabis ordine talem?

Celsior antistes, Petri successor et heres,

Vosque viri proceres, capitis qui a cardine nomen,

Hunc, apices vestros qui sordibus inquinat atris,

Moribus et studiis Epicuri infamat honorem,

95

Hunc verbis, hunc verberibus vultuque minaci

Pellite sintque bonis exempla insignia cunctis,

Quales vos homines fugitis qualesque probatis:

Vaniloquos, scurras, solo de ventre loquentes,

Mortiferum veluti basiliscum, avertitis hostes;

100

Aut homini querulam solvant ieiunia vitam.

Vale et linguam compesce labello.