Guarino Veronese carmina, 30

30. versus Guarrini pro Satyris Iuvenalis exponendis

Materiam et causas satyrarum hac inspice prima.

Carpitur hac satyra probitas simulata secunda.

Odisti quia Roma bonos, pravos colis, hinc te

Effugit Vmbricius, diversa pericula vitans.

5

Crispini hic lacerat vitam ventremque Neronis,

Vt reges avidos carpat regumque sodales.

Quot mala sustineat parasitica vita notabis.

Haec satyra incestas mulieres monstrat, ut omnem

Vxorem Vrsidius devitet pectore toto.

10

Mendicant artes, sic Roma coegit avara.

Nobilitas propria est virtus, non acta parentum.

Concubitus diri et sodomitica probra notantur.

Arguit hic hominum curas et inania vota.

Lauta reprehenduntur convivia, parca probantur.

15

Arguit haec avidos nimium, nimiumque rapaces.

Mens cruciat pravos, sapiens fert damna modeste.

Imbuit exemplis natos mala vita parentum.

Immanes ritus Aegyptius incola servat.

Militiae mores et commoda dinumerantur.