Anonimo genovese carmina, 8

Testo base di riferimento: J. Nicolas, 1994

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


8. de "Quare fremuerunt gentes?"

Qum terrene frustra mentes

Vna lucra sint querentes,

Quibus fiant indigentes,

Quare fremuerunt gentes?

5

Tuo, Deus, verbo terre

Cum tenentes crucem terre

Pravitati, liti, guerre,

Astiterunt reges terre.

In hac vale pendula

10

Imminent pericula,

Quorum mente sedula,

Dirumpamus vincula.

Nos semper fugat dira nex;

Futuri sumus viles res:

15

Sit ergo nobis dux et lex

Qui habitat in celis rex.

Nostro passus pro amore,

Multo presus a dolore,

Iudicandis con tremore

20

Tunc loquetur in furore,

Dicens: - Olim fui mutus.

Nunc, ut cernam quod secutus

Fuit pius et versutus,

Ego sum rex constitutus! -

25

In spernentes sequi te

Obcechatos mundi re,

Iudicem posui te!

Dominus dixit ad me:

- Lex ut docet, crede sibi;

30

Sacrum pastum quere tibi;

Et ubi sum, tu sis ibi:

Postula et dabo tibi.

Evadas ut a framea,

Ad te vocantem remea,

35

Teque, cum sis res terrea,

Reges in virga ferrea.

- Viri, doctrinam capite

Et que sunt sursum sapite;

Quo sit eundum tramite

40

Et nunc, reges, intendite:

Vt quod scritura semino

Fructu redatur gemino,

Devote sine termino

Servite semper Domino.

45

Nunc subite disciplinam

Tamquam vite medicinam:

Ne fluatis in ruinam,

Aprehendite doctrinam. -

- Vir, ad Xristum cor regira

50

Cuius opera sunt mira;

Nam vindicta fiet dira

Cum exarxerit in ira! -