Guarino Veronese carmina, 28

28.

Italiae reges, populi, gens omnis et aetas

Extinctum lugete ducem vestrumque nitorem,

Quem secum asportat Nicolaus marchio, sicut

Amisso tenebras expectant sidera sole.

5

Hunc terris hominem mortalia membra notabant,

Testantur sed gesta Deum caelestia; terras

Gloria, corpus humum, superas mens incolit arces.

Hoc exemplar habe populis qui sceptra gubernas.