Guarino Veronese carmina, 27

27. epitaphium Tobiae Burgi per Guarinum Veronensem

Inclyta quam celebri splendes, Verona, Catullo,

Tam tua magnisono dispergitur ore Tobiae

Fama recens vatis. Mavortia gesta canebat

Magnanimosque duces Lethes revocabat ab unda

5

Virtutemque virum caelesti in sede sacrabat.

Invida Parca vetans stamen praerupit acerbum.

Musa mori prohibens vitam largitur et aevum

Quique legenda tulit, legitur convivit amatur.