Guarino Veronese carmina, 26

26.

Inclita magnanimi proles, Leonelle, parentis,

Spes patriae, Estensis decus alti sanguinis ingens,

Inter opes tantas inopem sine serpere Paulum

Dulcibus eloquiis qui te edat, mulceat et qui

5

Commendet carum tibi tempora quaeque Guarinum.