Guarino Veronese carmina, 25

25.

Iam dudum tacitus fuscabat pectora maeror,

Vt memini veteres migrasse Helicone sorores,

Aut mutas nullo mulcentes aethera cantu;

Versabamque animo, quotiens est gratia regum

5

Pieriis captata modis, quae gloria lausque

Extulerint habitos sancto pro numine vates,

Quorum saecla diu, Baratella, oblivia sumunt.

Ast ubi, ceu Phoebi radius, tua carmina nostram

Lustravere casam divis comitata Camenis,

10

Ambrosiae sucis et nectare condita mixto,

Gaudia maerorem tradunt pectusque serenant.

Spes est Thespiadas priscos invisere colles,

Temporaque haec claris revirescere posse poetis.

Tu canis aeterno Polydori carmine mortem,

15

Dignum opus altisoni, sic recte affirmo, Maronis.

Huic igitur nostro te propter gratulor aevo,

Et mihi mirifica quem tollis in ardua laude

Eque humili celsum Superorum in sede locasti.

Sic ubi solem aries transmittit ad aurea tauri,

20

Cornua, de caeno candentia lilia surgunt.

Perge igitur, molire gradum, quo diva vocat te

Calliope, geniusque simul, quo Pallas Apolloque

Et priscum Patavi celebra dehinc laudibus urbem,

Quam Titus eloquio famae vitaeque perenni

25

Consecrat: urbs geminis floret sic vestra coronis.