Guarino Veronese carmina, 23

23. Mousai

 

Clio

Historiis famamque et facta vetusta reservo.

Thalia

Plantandi leges per me novere coloni.

Erato

Connubia et rectos mortalibus addit amores.

Euterpe

Tibia concentus hac praemonstrante figurat.

Melpomene

5

Haec vivos cantus et dulcia carmina format.

Terpsichore

Ista choris aptat saltus ad sacra deorum.

Polymnia

Haec docuit segetes acuens mortalia corda.

Vrania

Signa poli, varias naturas monstro viasque.

Calliope

Materiam vati et vocem concedo sonantem.