Guarino Veronese carmina, 21

21.

Gratulor atque omni capio nunc gaudia mente,

Quod tibi tam florens hac tempestate novellus

Non vultus aut membra refert, sed viva vigentis

Ingenii simulacra tui et monumenta tuarum

5

Fit manuum. Primis simulac stetit editus oris,

Eloquitur, teneris manat facundia labris

Et, mirum dictu, longaevos instruit infans

Ac doctos mulcet, clarorum gesta virorum

Explicat et mores, naturae arcana latentis,

10

Affigit stimulos animo virtutis acutos,

Praecipites frenat mentes, castigat inertes,

Nil nisi Musarum docta argumenta profatur.

Illi floret enim generosa Pirundula proles,

Telemachus fortem sicut redolebat Vlixem.

15

Tanta viget gravitas homini, reverentia tanta,

Vt, nisi sit iussus, nullas ex pectore voces

Emittat; iussus, verecunda silentia servat.

O mihi contigerit tales progignere natos

Atque meis natis talem perhibere parentem!

20

Ergo progenitum nonnullis pertibus ornem:

Quem nostras Italum lingua demittis ad aedes,

Accipe et eloquium fundentem ex ore pelasgum.

Vivat et aeternum felix in saecula nostrum

Nomen amicitiae memori canat ore futuris,

25

Vsque legant ut te vinctum, Nicolae, Guarino.