Guarino Veronese carmina, 20

20.

Gratulor, Antoni, viva dignissime lauro,

Quod tibi caesariem Phoebea fulgere fronde,

Caesarea reddente manu, canit undique fama.

Plusne sibi Caesar decoris re vindicet ista

5

An tibi, nunc dubito; qua quantum longior aevi

Musa Panhormitae vati dabit inclita, tantum

Fama in magnanimo diffundet Caesare laudem.

Salve, Musarum vox et decor optime rerum.