Guarino Veronese carmina, 19

19. epigramma ad Venerem atque Cupidinem

Florea, seu Paphii celebras altaria templi,

Seu Rhodon aut dulces Idaea per antra latebras,

Huc ades, alma Venus, plenisque Cupido pharetris,

Arnus ubi, placido campos et moenia cursu

5

Florentina secans, magnam perlabitur urbem,

Quam circum amplificis immensa palatia tectis

Exornant, dudum moderamina iusta gubernant,

Pallas ubi Iunoque suas posuere curules.

Hic facie, hic oculis, choreis et carmine nymphae

10

Numina vestra vocant. Color iis natat ore decorus;

Trica patet flavis per eburnea colla capillis.

Quis mundum aut digne pretiosos narret amictus?

Talis erat socias inter Proserpina divas,

Dum studiosa rosas, violas aut mixta hyacinthis

15

Lilia decerpens per roscida rura legebat.

Hinc flos Etruriae teneraeque aetatis ephebi

Cultibus insignes variis specieque venusti

Supplice sollicitant nunc voto, voce, precatu.

Haud unam hic Helenam Paridemque videbitis unum;

20

Mille licet vestros hic connumerare ministros.

Cernetis densam longo ordine stare catervam

Devotam officio nec dulcia iussa morantem.

Sponte sua properant. Nullum venientia tela

Terrent aut magnis diductus viribus arcus.

25

Hic nullae incassum poterunt cecidisse sagittae;

At quaecumque ferum iactabit spicula cornu,

Corporibus mediis et nudo pectore proni

Excipient pulchrisque dabunt praecordia plagis,

Te dominam fassi dominosque Cupidinis ignes.

30

Nunc tuus ille ferox alias Mars dissipet oras,

Nunc alias sine concutiat terroribus urbes,

Nunc late vastet populos et caede cruentet.

Tu pacem, tu diva iocos, tu carmina, risus

Tu sequere; ex aliis veniat tibi laurea pugnis

35

Atque alios alio de vulnere quaere cruores.

Aspice: parte alia sese tuscanica pubes

Ornatis ostentat equis; viridantia nectunt

Serta comas. Talis quondam tuus agmina laeta

Aequaevos inter comites agitabat Iulus,

40

Antiquam festo celebrans certamine Troiam.

Ecce autem egregius Soderino sanguine cretus,

Lucida quam laeta crispans hastilia fronte.

Fortunata tuas quaecumque puella maritas

Expectat taedas; socerum facis ipse beatum.

45

Agnosco hunc nitido venientem corpore, magnus

Cui favor et caveae consessus plaudit eunti:

Stroccia stirps tanto digne laetatur alumno.

Tertius ille ingens conquassans robore telum

Incedit procul hinc, ex ordine natus equestri.

50

Post hunc aeripedem doctis moderatur habenis

Indole praeclara iuvenis; nunc frena retorquens,

Nunc pedibus pulsans agiles dat in aera saltus,

Gloria, deliciae, cura una parentibus ingens:

Medica quos ambos illustris origo decorat.

55

Hos inter veteres referens ab origine Bardos

Dulcis ephebus adest; celerem calcaribus ardens

Spumantem citat alipedem. Nec longius alter

Strenuus assequitur, non vi non indole dispar.

Progeniem Ericiam, Adimaros succedere binos

60

Cerno, verecundum et te, Ranuccine, sequentem.

Omnibus his comitum delectus sorte suorum

Princeps ductor adest veniens ex prole Sapita.

Huc igitur Cytherea gradu celerata secundo

Mitis ades factosque tibi iuveniliter ictus

65

Quadrupedumque citos alacri certamine cursus

Conspice. Iudicium palmae impertire severum,

Victorem myrto et rosea donato corona.

Tu pater aethereas moderans certo ordine sedes

Terrarumque simul pondus pontumque vagantem,

70

Da iuvenes dios clara probitate micantes

Nomine longaevo celebrique virescere fama;

Et patriam, auspiciis divum feliciter ortam,

Etruriae caput invidiae per tempora cuncta

Victricem, fortuna, auro, virtute potentem,

75

Dulcia tranquilla deducere saecula pace.