Guarino Veronese carmina, 18

18.

Flete decus vestrum, volucres, convellite plumas

Vnguibus et rostro propium contundite pectus:

Falco diem extremum clausit Leonelli. Illi

Hinc dolor, ast olim vitae dulcedo serenae.

5

Iussus abibat enim iussusque redibat, herumque

Ad voces primas caelo repetebat ab alto.

Grus impune volet, secura ciconia plaudat,

Quas pugil invictus vexavit Marte cruento,

Non secus ac Teucros saevus incessebat Achilles.

10

Hic iacet et tantas mors abstulit impia vires.

Illa tamen dominum placant solatia, quod non

Ocia falconem, non ventrem ademit inertem:

Fortia magnanimus periit per vulnera miles.