Guarino Veronese carmina, 17

17.

Flete decus vestrum, Veneta cum plebe senatus.

Sol velut e nostro discedens Barbarus orbe

Franciscus clara privavit saecula luce.

Iustitia, integritas, pietas duplexque Minerva

5

Quanta virum ornavit, Verona, Vicentia pandunt

Brixia, Tarvisium, iusto moderamine rectae.

Membra fuisse probant hominem, gesta inclita divum.