Guarino Veronese carmina, 16

16. Guarinus in epigramma Io. Lamole

Flete decus vestrum Lamolamque gemiscite musae

Aut immortalem vestris date cantibus illum.

Vestra per Ausonias revirentia numina terras

Fecerat, ingenuas exornans Palladis artes.

5

Ingenium et virtus patriae donaverat aevum.