Guarino Veronese carmina, 14

14. Guarini carmina de Musis

Esse Iovis natas cecinere poemata Musas,

Nanque hominum rebus dextras deus obtulit artes.

Instruit historiis mortales vivere Clio.

Tempora plantandi docuit legesque Thalia.

5

Euterpe monstrat quas fundat tibia voces.

Melpomene exponit varios distinguere cantus.

Terpsichore oblectat dehinc lumina nostra choreis.

Conubiis Erato gratos moderatur amores.

Ostendit sulcos segetesque Polymnia vitae.

10

Vrania polos docet et portenta polorum.

Calliope vates ornat vocesque serenat.