Guarino Veronese carmina, 13

13.

Cuius marmoreo conduntur membra sepulchro,

Quod struis, o Nicolae nepos Perusinaque tellus,

Bracchius aeternis peragravit laudibus orbem.

Quantus Threicias lustrat Mars efferus oras,

5

Tantus hic Ausonias bello celebravit et armis.

Militiam prisca virtute instruxit et arte;

Dux sapiens, miles fortis victorque benignus,

Hosti terribilis, victo, spes, tutor amicis.