Coluccio Salutati de fato et fortuna 3, 12h

Testo base di riferimento: Concetta Bianca, 1985

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


12h.

123

"Vt tua verba sonant, mundus virtute fugata

Est vitiis pregnans ac omni ex parte repletus

125

Omnis peste mali: sed deprecor, ut michi pandas,

Discere quo valeam reliquosque docere petentes

Que tanti sit causa mali; nam sidera quidam

Incusant, quidam satagunt hoc crimine terras

Afficere et causas hec ad inferiora reducunt".

130

Ille quidem primum suspiria traxit ab imo

Pectore, que in nobis mentis strinxere dolorem,

Postquam ait incipiens mestus: "Karissime frater,

Mundus cecutiens est et tu pergis ab illo.

Vos etenim vivi causas et cuncta refertis,

135

Duntaxat sursum ad celum velut omnia fixa

Secum lege trahat, cui sit parere necesse.

Quod si sic esset, foret omnis libera vobis

Destructa arbitrii, celo cogente, facultas

Nec iustum vera posset ratione vocari

140

Gaudia pro meritis et habere ex crimine luctum.

Inchoat hec vestros vis atque potentia celi

Motus. Non omnes, inquam, quod si tamen omnes

Dixero, collatum vobis rectique malique

Lumen inest propriaque ex libertate potestas:

145

Que si celorum contra vim sustinet inter

Congressus primos anima durante laborem,

Omnia post superat, si cum virtute nutritur.

Sub maiore quidem vi nec non sub meliore

Natura semper cum libertate iacetis,

150

Quam creat in vobis mens nulli subdita celo

Ex quo, si mundus vos hec per devia ducit,

In vobis causa est, in vobis ergo petatur".