Guarino Veronese carmina, 6

6.

Ceu procul a patria totum peragrantibus orbem

Estensis volitans Nicolai gloria quondam,

Sic procul a patria sua nunc praecordia saxo

Condita in hoc recubant, corpus patria inclita servat.

5

Ceu patrem hunc patriae dux et moestissima luget

Hunc urbs tota, pio quam duxit amore secundam.

Consilium is duris fuit et spes unica rebus.