Guarino Veronese carmina, 4

4.

Barbara quem duro Germania monte creavit,

Hunc, Ziliole, tibi dulcis Verona remittit,

Qui saevos animos et agrestia corpora solvas.

Nam vita suavique potes gravitate loquendi

5

Saxa animare, feros lenire affatibus ursos.

Prisca parens quondam fuerat de sanguine vestro;

Mutavit faciem taetris Saturnia villis,

Tanta fuit laesi stimulans iniuria lecti.

Quocirca veterem modo si reparasse figuram

10

Non datur, humanos aut restaurarier artus,

At priscos mores et mentem redde virilem,

Vt quantum ira diu valuit Iunonis iniquae,

Tantum ingens possit virtus tua numinis instar.

Omne ministerium, dictos quoque spondeo gestus,

15

Nutibus ipse iube, me iussa capessere cernes.