Guarino Veronese carmina, 3

3.

Ausoniae et Graiae lugubria spargite Musae

Carmina, Pallas adhuc! Decus en illustre decorque

Vester obit. Lingua erudiens Iampetrus utraque

Auribus infudit claras nostratibus artes,

5

Vocibus et vita callem monstravit Olympi.

Aequaevi hunc socium et iuvenes luxere parentem.

Orba viri talis fama solabere, Luca.