Matteo da Orgiano epistulae, 3

3. Matthaei de Aureliano Vicentini
Avogario filio suo, qui generoso egregioque iuveni
Galeoto de Casate sese ad instantes preces
spectabilis ac strenui viri Domini Luchini
de Casate in Verona pro illustri et excelso
domino nostro Consiliarii et Cittadellae
Capitanei ac eiusdem Galeoti genitoris
in socium et convivam quasi contrahendo
tradiderat, Doctrinale Poema

Si vivas famae et radio potieris amoeno,

Desque quod ignavo scandas ad sidera coeno,

Effuge, Nate, lares patriae telluris et arva,

Nam Lare stat patrio semper veneratio parva.

5

Posthac disce gradus et pondera ferre laboris,

Inde verecundi formides iura pudoris,

Et super omne, precor, fidei venerabile Numen,

Verbosumque sagax linguae compesce volumen.

Impiger assidue rebus vigilabis agendis,

10

Atque libens mitisque stude deferre ferendis.

Discolus et sotius te nunquam concomitentur,

Nec Venus aut quisquam fortunae ludus amentur.

Indole egregiae cum sis, hanc profer in actum,

Teque simul monstres virtutis ad alta redactum.