Matteo da Orgiano epistulae, 2

2. ad Magistrum Iohannem de Cremona Trivii
et Phisicae Doctorem ut Matthaeus de Aureliano
Vicentinus sibi aliquid scriberet, idem Matthaeus
se excusat, quod non possit taedio religionis
impeditus pro nunc

Quisquis fortunae pratis requiescit et herba,

Proiicit ampullas et sesquipedalia verba.

Quo tibi non scribam voto nisi fungar amoeno,

Carmina proveniunt animo deducta sereno.

5

Spes tamen alta mihi dicit: Tu numina adora,

Grata superveniet quae non sperabitur hora.

Parce igitur, Vates, nec me vi carminis angas.

Vale, vade, cave, ne titubes, mandataque frangas.