7. procuratori Pulici Vicentino
Garrula multifido volitans fabella susurro
Auribus increpuit te michi, care Pulex.
Inclita quos condam dulces Amarillis amabat
Prepetis unguifragi collinis ymbre modos.
5
Exeris inspicuus phalerata poemata, sucos
Delinis Aoniis imperiosus aquis.
Que cecinere prius veteres miranda popellis,
Omnia rimanti detegis ingenio:
Moenibus Ylliadum celeres cessere molares;
10
Res nova, frondicome cur saliere trabes,
Quid Phrysea pecus petitur, cur Phasidos arvis
Invida terrigene bella tulere viri.
Quisquis es, haud dubie gratus molire tabellas
Leviter, et plectris insere, queso, manus.
15
Insere, queso, manus; digitis innubat arundo,
Se tibi sulcandum si modo prebet iter.
Flectere, nectareus, quo nunc Trithonia stagna
Iure colis, doceas in mea vota celer.
Nec quia sis tantus hanc dedignare pusillam:
20
Te tanquam grandis pignus amoris adit.
Forsitan et qua sim queras oriundus ab urbe;
Parma Colubrigeri me tulit arta iugo,
Transtulit in patriam, gaudet que clara Catullo,
Regia Scaligeri qua viget aula Iovis;
25
Heu feror! Azonis favit cui digna nepotum
Gratia magnanimi, plebs mihi grata fuit.
Indole conspicuus sibi me Raynaldus adegit,
Eius in imperio qui pedagogus eram.
Non pedagogus eram, quia sum fidumque spopondi,
30
Nam patris et domini me fovet ille vice.
Excutit ignari trepidos de corde rubores,
Suasit Apollineam concrepitare chelim.
Virtutum specimen, patrie decor unicus arcis,
Est trivie speculum, quadrivieque nitor.
35
Hunc sibi prefecit nobis veneranda poesis,
Gurgite Castalias ille recludit aquas:
Cornua Pasiphae totiens cur mesta rogaret,
Qualia Minous inbuit antra pudor,
Quid Dirceus ager peperit, quo semine fota
40
Protulit astatos Martia terra viros,
Cur dominum insani non expavere Molossi,
Faucibus Ylliricis anguis ut alter erat,
Multaque discludit, tenui tetigisse Camena
Que pudet, Aonie digna sonore lyre.
45
Sepius, et verum potero sine labe fateri,
Nititur in laudes motus amore tuas.
Ipse, ego nam memini, quociens pulicosus anelat
Dulcibus in questu sic solet ire iocis:
"Ite, truces, nostrum potius mordete poetam,
50
Nomine qui parili vox ciet". Vsque vale.